VITELLESCUS Johannes

VITELLESCUS Johannes
VITELLESCUS Johannes
Tuscus, Cardinal. Archiepiscopus Florentinus. Ingeniosus, audax, dissimulator: primum tyranno cuidam Italo, nomine Tartalio, adhaesit, eique a secretis fuit. Dein hôc, iussu Martini V. capite plexô, Romam profectus, in Eugenii IV. gratiam se insinuavit. Româ postea Italiâque a Tyrannis liberatâ, pacem et tranquillitatem populis coneiliavit. Tandem ambitione elatus, gratiâ Pontificis excidit, qui ipsum in Mole Adriani captivum detinuit: ubi animi maerore confectus, obiit A. C. 1440. Elogiis ornatur a Sixto IV. Iulio II. Leone X. Clemente VII. et. Paulo III. Vide Paul. Iovium, in elog. eius, Iul. Roscium, Platinam, Garimbertum, Ciacconium, Leonhardum Aretinum, et Scipionem Ammiratum, Hist. Flor. Epitaphium ei hoc erexit Bartholomaeus Episcopus Cornet.
Quando ego pro patria, pro Maiestate repressi
Pontificis, furias bellorum, hostesque subegi
Ecclesiae, nostris quae floruit aucta sub armis.
Restitui res effluxas, urbesque, decusque
Invidit Sors atra mihi, magis aemula Virtus,
Immeritam statuens non aequô munere mentem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”